Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 333
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/333/ est libera, contra ipsum Aristotelem; si potest, et

multo magis Deus potest: ergo Deus de novo

agere motum potest, vel mundum, absque

motu praecedente. Sed nulla alia causa movit

Aristotelem ad asserendum Deum de necessitate

agere, nisi quoniam de novo non potest incipere

movere, nisi motus praecederet. Cum

itaque falsum sit hoc principium, admissa libertate

voluntatis, ergo, si voluntas est libera,

Deus non de necessitate agit. Igitur recte

infertur, Deus necessario agit, ergo voluntas

non est libera. Patet igitur sibimet ipsi contradixisse

Aristoteles, dum affirmat Deum agere

ex necessitate et tamen agnoscit in homine

liberam voluntatem.

Nunc, quoniam eam quam adversus

Stoicos de fato quaestionem agitare proposueramus,

propter graviores, quibus praepediti

sumus, occupationes omittere coacti,

quamvis inviti et illibentes: illam, in secunda

Amphitheatri parte, fuse et prolixe

spondemus nos pertractaturos.

Exigua haec, quae, pinguiori Minerva et

levidenso stylo, in rerum quibusdam asperitatibus

et temporis angustiis, ex multis variisque

molestiis et difficultatibus ut animum

recrearemus, conscripsimus, Benignus Lector

Indice